Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 475
1 | me vero diu quaesitum est, utrum philosophiae, an rusticitatis esset vita felicior, unde nunc dicit primam esse philosophiam, post ipsam rusticam vitam. |
2 | suam autem personam pro quocumque ponit: sic paulo post "rura mihi" pro 'cuilibet', sic in primo "non illa quisquam me nocte per altum ire", in tertio "nec mihi tunc molles sub divo carpere somnos". |
3 | et hoc est, quod dicit Horatius in arte poetica "hoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor". |
4 | et aliter: et 'primum' et 'ante omnia', ut "primus ibi ante omnes". |