1 | si non ingentem foribus d. a. s. ut etiam in laude fecit Italiae, non solum vitam laudat rusticam, sed etiam contrariam, id est urbanam, vituperat. |
2 | nam ista, quae de urbibus dicit, opinabilia sunt bona, non vera, sicut rustica. |
3 | multum enim interest inter verum et opinatum malum seu bonum: unde Iuvenalis "pauci dinoscere possunt vera bona". |