monumenta.ch > Servius > 460
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 459 <<<     >>> Ad v. 461

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 460

1 iustissima tellus proprie: nam si iustus est, qui quod acceperit reddit, terra utique iustissima res est, quae maiore fenore semina accepta restituit.
2 'iustissima tellus' quomodo, si alibi dicit "Coeumque Iapetumque creat saevumque Typhoea"? solvitur: ideo 'iustissima', quia cum decimis reddit fructus, quod est magnae iustitiae.
Servius HOME

bav1646.79 bnf7962.10 med221.68