1 | o fortunatos nimium s. s. b. n. a. non est abruptus transitus ad laudem vitae rusticae, nam ad superiora pertinet. |
2 | post vituperationem enim vini ista quasi consolatio est, per quam ostenditur, quantas voluptates rusticis natura praestiterit. |
3 | quod autem ait 'fortunatos nimium', non ad fortunam, sed ad fortunae pertinet quantitatem: nam hoc dicit, quantum in re est, maximas eis natura praestitit voluptates: quas si nossent, essent non fortunati, sicut nunc sunt, sed nimium fortunati agricolae. |