monumenta.ch > Servius > 148 > 456
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 455 <<<     >>> Ad v. 457

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 456

1 centauros leto domvit rhoetumque pholumque hic quaestio est, cur Pholum inter Centauros interfectum dicat, quem Hercules etiam hospitem habuerit nec umquam infestaverit.
2 sed peremptis Centauris cum sagittas eius Pholus miraretur, una earum supra pedem ipsius cecidit et ei letalis fuit.
3 inter Lapithas autem et Centauros bellum fuit propter Hippodamiam, sive Deianiram, et cum ad rapiendam virginem insolentes Centauri fuissent, a Lapithis sunt attriti.
Servius HOME

bav1646.78 bnf7962.10 med221.68