monumenta.ch > Servius > 454
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 453 <<<     >>> Ad v. 455

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 454

1 quid memorandum aeque b. d. t. quid similiter laudandum tulerunt dona Liberi, sicut silvae multa sponte procreantes? alii legunt 'et quae', ut sit sensus, quid dicendum est quae tulerunt, id est attulerunt, ipsa etiam dona Baccheia: ut hoc dicat, parum est quod vites tantum laborem requirunt, etiam munera earum causas praestant furoris.
Servius HOME

bav1646.78 bnf7962.10 med221.68