1 | quid maiora seqvar salices humil(esque genestae) salicis hoc genus. |
2 | †quomodo 'maiora', si salices plus sunt humiles, quam mirice. |
3 | solvitur: hic sensus est et haec subdistinctio: quid maiora sequar? et transit iam ad illa, quae putes esse contemnenda: multum possunt et salices et myricae sive genestae prodesse. |