Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 417
1 | iam canit effectus extremos vinitor antes melius est 'effectus' legere, quam 'effectos', ut quidam legunt. |
2 | et 'antes' alii extremos vinearum ordines accipiunt, alii macerias, quibus vineta cluduntur, quae maceriae fiunt de assis, id est siccis, lapidibus: unde et 'assae tibiae' dicuntur, quibus canitur sine chori voce. |
3 | dicuntur autem antes a lapidibus eminentioribus, qui interponuntur ad materiem sustentandam: nam proprie antes sunt eminentes lapides vel columnae ultimae, quibus fabrica sustinetur, et appellantur antes ἀπὸ τοῦ ἀντιστήκειν : ad quam etymologiam etiam extremos ordines vinearum possumus trahere, qui ante stant. |
4 | hoc autem dicit: iam cantat rusticus labore finito; tamen deesse non potest, quod exercere circa culturam vitium debeat. |
5 | et aliter: Cato de re militari "pedites quattuor agminibus, equites duobus antibus ducas". |
6 | sunt autem extremae quadrarum partes. |