3 | quod ideo dictum est, vel quia maiores agros incultos 'rura' dicebant, id est silvas et pascua, agrum vero, qui colebatur, ut intellegamus, laudato ingentes silvas, colito agrum minorem: vel, quod melius est, quia ait in primo "alternis idem tonsas cessare novales et segnem patiere situ durescere campum", quod fieri non potest, nisi fuerint spatia maiora terrarum; nam et Cato, ut diximus, et Cicero in oeconomicis ob hoc laudat praedia latifundia: vel quod, ut dicit Donatus, etiam non culta praestant aliquid domino. |