Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 406
1 | et curvo saturni dente id est falce, quae est in eius tutela. |
2 | nam Saturnus dicitur patri Caelo virilia falce amputasse, quae in mare cadentia Venerem creaverunt: quod ideo fingitur, quia, nisi umor de caelo in terras descenderit, nihil creatur. |
3 | alii Saturnum deum esse temporum dicunt, quae, sicut falx, in se recurrunt. |
4 | alii vero dicunt Saturnum in progressu nihil nocere, cum retrogradus est, esse periculosum; ideoque eum habere falcem in tutela, quod et ipsa protenta nihil valet, retro acta vero, quicquid ei occurrerit, secat. |
5 | relictam scilicet a se paulo ante desertam. |
6 | et aliter: 'relictam' neglectam, non putatam. |