monumenta.ch > Servius > 395
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 394 <<<     >>> Ad v. 396

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 395

1 stabit sacer h. a. a. placebit: tunc est enim aptum sacrificium, cum dedicatum animal victimae patiens invenitur, unde alibi sic ait "et statuam ante aras aurata fronte iuvencum", id est placere faciam, contra Lucanus "discussa fugit ab ara taurus".
2 'sacer' autem execrabilis, ut "auri sacra fames".
3 et aliter: inprobant enim aruspices hostiam, quae admota altaribus re luctatur.
Servius HOME

bav1646.76 bnf7962.9 med221.66

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik