Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 384
1 | mollibus in pratis unctos saluere p. v. unctos vel oleo vel lexiva. |
2 | 'in pratis' autem ideo, ne laederentur cadentes. |
3 | utres vero fiebant ad insultationem etiam mortuorum caprorum, ne quid ex his esset, quod non sentiret iniuriam. |
4 | saluere per utres secundum artem locutus est: nam 'salio salui' dicebant, unde et Cicero ait in Miloniana "cum hic de reda reiecta paenula desiluisset". |
5 | sic etiam ab eo, quod est 'cano', non 'cecini', sed 'canui' dicebant, unde Sallustius "cornua occanuerunt". |