Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 383
1 | thesidae Athenienses, qui primi ludos instituere Liberalia. |
2 | et aliter: quidam legunt 'ingeniis', ut sit, praemia posuerunt ingeniis. |
3 | dabatur autem hircus praemii nomine: unde hoc genus poe matis tragoediam volunt dictam. |
4 | et 'Thesidae posuere' ideo, quia primi Athenienses Liberalia statuerunt. |
5 | Thesidae dicti a rege Theseo. |
6 | compita ut Trebatio placet, locus ex pluribus partibus in se, vel in easdem partes ex se vias atque itinera dirigens, sive is cum ara, sive sine ara, sive sub tecto, sive sub divo sit, ubi pagani agrestes, bucina convocati, solent certa inire concilia: hinc et lares compitalicii et feriae compitaliciae. |