monumenta.ch > Servius > 381
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 380 <<<     >>> Ad v. 382

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 381

1 veteres ineunt proscaenia ludi primi ludi theatrales ex Liberalibus nati sunt: ideo ait 'veteres ludi'.
2 proscaenia autem sunt pulpita ante scaenam, in quibus ludicra exercentur.
3 et aliter: proscaenium procul dubio pulpitum dicit.
4 'veteres ludi' Dionysia; antiquissimi enim, quod rustici confecta vindemia faciebant.
Servius HOME

bav1646.75 bnf7962.9 med221.66