Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 380
1 | non aliam ob culpam baccho c. o. a. victimae numinibus aut per similitudinem aut per contrarietatem immolantur: per similitudinem, ut nigrum pecus Plutoni; per contrarietatem, ut porca, quae obest frugibus, Cereri, ut caper, qui obest vitibus, Libero, item capra Aesculapio, qui est deus salutis, cum capra numquam sine febre sit. |
2 | 'aris' autem 'omnibus' non sine causa dixit; nam cum numinibus ceteris varie pro qualitate regionum sacrificetur - ut Veneri Paphiae tantum de ture, unde est "haud equidem tali me dignor honore", Genetrici vero, id est Romanae, etiam de victimis - , Libero ubique caper immolatur. |
3 | quia vites, quae in honore ipsius fuerant, ab eo comestae sunt, iratus Liber pater eum occidi fecit et ei tolli utrem, in quo mitti vinum fecit pro eius vindicta. |