1 | siluestres uri boves agrestes, qui in Pirenaeo monte nascuntur, inter Gallias et Hispanias posito. |
2 | sunt autem, exceptis elephantis, maiores animalibus ceteris, dicti 'uri' ἀπὸ τῶν ὀρέων, id est a montibus. |
3 | capreaeque seqvaces persecutrices, ut "Maleaeque sequacibus undis": seu quod vites avidius persequantur. |