Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 348
1 | lapidem bibulum qui harenarius vocatur. |
2 | et aliter: verbum 'infode' venit ab eo quod est 'fodio fodis fodit', unde Plautus in Rudente "luto usus multo multam terram confode". |
3 | et 'infode conchas' circa radices scilicet. 'lapidem' autem 'bibulum' ('bibulum') hic non lapidis epitheton est, sed (ostendit) ex lapide beneficium, id est per quem terra umorem possit ad radices vitis admittere. |
4 | cocleae autem propter admittenda spiramina infodiuntur, lapis vero harenarius et propter spiramina et propter hauriendum umorem, si forte nimius fuerit. |
5 | sqvalentes sordidas. |