1 | inmissaeque ferae silvis 'immissae' pro 'innatae': neque enim ab alio immissae sunt. |
2 | inmissaeque f. s. et sidera caelo hunc ordinem propter Arcadas tenuit, qui se proselenos esse adserunt, id est ante lunam natos: quod et Cicero in Fundaniana commemorat et Statius, qui ait "Arcades astris lunaque priores". |