1 | non alios prima c. o. m. hoc secundum licentiam poe ticam dixit; nam falsum est. |
2 | constat enim post factum mundum ex qualitate solis tempora esse divisa. |
3 | et aliter: si crescit, deficit: in quo videtur secutus Epicurum, qui ait, omnia, quae orta, occidunt et aucta senescunt. |
4 | Varro autem in satura, quae inscribitur de salute, sic: mundum haud natum esse, neque mori; Plato autem, non natum aut mori; Metrodorus autem, neque natum neque mori; Zenon, ex hoc mundo quamvis aliqua intereant, tamen ipsum perpetuo manere, quia inhaereant ei elementa, e quibus generantur materiae, ut dixit crescere quidem, sed ad interitum non pervenire, manentibus elementis, a quibus revalescat. |