1 | nec metvit quomodo non metuit, si surgunt? solvitur: 'nec surgentes metuit' est 'nec surgunt'. |
2 | hoc dixit: non metuit, ne tempestate opprimatur. |
3 | nec metvit variat: nam supra ait 'audent se gramina campo'. |
4 | et aliter: Celsus ait 'germina' reliquisse Vergilium; loquitur enim de omnium arborum fetu: unde male quidam 'gramina' legunt. |
5 | et 'nec metuit' utrum non metuit, ne surgant, an ideo non metuit, quia non surgunt? quod magis puto. |