monumenta.ch > Servius > 788 > 325
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 324 <<<    

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 325

1 pater omnipotens f. i. a. c. i. g. l. d. interdum pro aere Iuno, pro aethere Iuppiter ponitur; aliquotiens et pro aere et pro aethere Iuppiter, Iuno vero pro terra et aqua: sicut hoc loco intellegimus; nam aether non habet pluvias.
2 unde Aetherem pro Iove accipimus, cui tribuuntur aer et aether: quae duo mixta terrae et umori universa procreant.
3 dicit autem verno tempore esse pluvias, quibus cuncta nascuntur: unde 'fecundis imbribus' dixit, quibus terra fecundatur.
Servius HOME

bav1646.74 bnf7962.8 med221.65