1 | vere tument terrae et genitalia s. p. Asper simpliciter accipit, ut 'terrae' nominativus pluralis sit; Donatus vero 'terrae' genetivum vult esse singularem, ut sit sensus mutata distinctione 'vere tument silvae' - scilicet a superioribus - 'terrae et genitalia semina poscunt', id est tument silvae et genitalia semina terrarum requirunt. |
2 | sed melius Asprum sequimur, ut 'genitalia semina' quae nos iacimus intellegamus, non quae ex terra silvae suscipiunt. |
3 | 'genitalia' autem dicimus 'semina', quibus aliquid procreatur et gignitur. |
4 | 'tument' suspenduntur. |