monumenta.ch > Servius > 299
    >>> Ad v. 300

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 299

1 corylum sere radices enim eius nocent vitibus.
2 et aliter: corylos antipharmacon esse aiunt, quod infra manifestum facit dicendo "in veribus torrebimus exta colurnis", scilicet ut hostia nocens eo virgulto coquatur, quod vitibus nocet.
3 neve flagella s. p. flagella dicuntur summae arborum partes ab eo, quod ventorum crebros sustinent flatus.
Servius HOME

bav1646.73 bnf7962.8 med221.64