Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 288
1 | forsitan et scrobibus quae s. f. q. ut etiam supra diximus, 'scrobes' masculini sunt generis: nam et Cicero in oeconomicis sic dicit, et Plautus ait "sexagenos in dies scrobes". |
2 | minor autem est Lucani et Gracchi auctoritas: nam Lucanus ait "exigua posuit scrobe", Gracchus abunde fossa "scrobis est", quod exemplum in Terentiano est. |
3 | quae sint fastigia fastigium et summae et imae partis possumus dicere, sicut altum et mare et caelum dicimus: hinc est "caelumque profundum", cum et puteus sit profundus. |
4 | 'fastigia' infimas altitudines di xit, 'scrobibus' pro humillima scrobe posuit, ut "hic plantas tenero abscidens de corpore matrum deposuit sulcis" et rursus "omnibus est labor impendendus et omnes cogendae in sulcum ac multa mercede domandae". |