monumenta.ch > Servius > 256
   

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 256

1 et quisqvis color vera lectio haec est: nam male quidam 'et quis cuique' legunt, excludentes 'at', ut sit 'et quis cuique color: sceleratum exquirere frigus difficile est'.
2 alii 'colos' legunt, ut excluso 's' fiat synalipha et scandamus 'et quis cuique colat sceleratum', ut sic sit, quemadmodum "inter se coisse viros et decernere ferro".
3 quod non procedit: tunc enim 'r' in 's' muta tur, cum longa opus est syllaba, ut 'color colos' 'labor labos'; hic autem non solum longam non facit syllabam, sed etiam excluditur 's' cum superiore vocali: unde legendum est 'et quisquis color', quod nec obscuritatem adfert nec fidem derogat lectioni.
4 sceleratum nocens, omnia exurens.
Servius HOME

bav1646.72 bnf7962.8 med221.64