1 | saturi tarenti aut fecundi aut quod est iuxta oppidum Saturum; Tarentum enim et Saturum vicinae sunt sibi Calabriae civitates: Horatius "me Satureiano vectari rura caballo". |
2 | et aliter: fertilis, quia regio eius herbosa est. |
3 | alii dicunt agrum, in quo condita est Tarentus, Saturum vocari. |