monumenta.ch > Servius > 174
   

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 174

1 magna virum virorum fortium.
2 et iam concludit, laudans a viris, a fertilitate rerum, a Saturni imperio.
3 tibi ingredior in tuam utilitatem scribo carmen georgicum.
4 'antiquae' autem 'laudis' vel magnae, vel quod apud maiores in ingenti honore fuerat agricultura.
Servius HOME

bav1646.71 bnf7962.7 med221.63