monumenta.ch > Servius > 168
    >>> Ad v. 169

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 168

1 adsuetumque malo ligurem id est labori, cum inculta Alpium extrema possederit: 'assuetum' ergo nunc contentum, sic alibi "parvoque assueta iuventus".
2 volscosque verutos Italiae populi sunt.
3 et aliter: 'malo' pro labore, sicut e contrario laborem pro malo solet ponere, ut ibi "ille dies primus leti primusque malo rum causa fuit".
4 et 'Vulscos verutos' quod verutis pugnent.
5 hi sunt autem qui olim Ausones dicebantur.
6 de Sabellis Varro in age modo sic ait "terra culturae causa attributa olim particulatim ho minibus, ut Etruria Tuscis, Samnium Sabellis".
Servius HOME

bav1646.70 bnf7962.7 med221.63