Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 162
1 | indignatum magnis stridoribus aeqvor a solita exclusum licentia et indignationem suam stridoribus prodens. |
2 | et aliter: Agrippa in secundo vitae suae dicit, excogitasse se, ut ex Lucrino lacu portum faceret. verum huius (operis) gloria Augusto cessit. |
3 | 'indigna tum' autem ideo dixit, quia quo tempore in Lucrinum lacum mare in missum est, deinde, terra effossa inter ipsum Lucrinum et Avernum, contigit, ut duo lacus miscerentur, [et] tanta tempestas orta est, ut pro digii loco habita sit ac nuntiatum sit, simulacrum Averni sudasse: propter quod pontifices ibi piacularia sacra fecerunt. |
4 | 'Iulia' autem 'unda' significat portum Puteolanum. |
5 | tyrrhenusque fretis inmittitur aestus avernis ideo dixit, quoniam per Lucrinum mare Tyr rhenum influit in Avernum. |
6 | iulia unda per prolepsin positum est, ut loca prius laudet, quam illum, qui ea fecit, ut laudes inveniant auctorem, id est Augustum. |