Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 161
1 | an memorem portus lucrinoque addita claustra in Baiano sinu Campaniae contra Puteolanam civitatem lacus sunt duo, Avernus et Lucrinus, qui olim propter copiam piscium vectigalia magna praestabant. |
2 | sed cum maris impetus plerumque inrumpens exinde pisces excluderet et redemptores gravia damna paterentur, supplicaverunt senatui. |
3 | et profectus C. Iulius Caesar ductis bracchiis exclusit partem maris, quae antea infesta esse consueverat, reliquitque breve spatium per Avernum, qua et piscium copia posset intrare et fluctus non essent molesti: quod opus Iulium dictum est. |
4 | sed hic ambitiose undam Iuliam appellavit frementem contra moles a Iulio oppositas. |