1 | nec miseros fallunt aconita legentes mira arte usus est, ut excusaret rem, quam negare non potuit; nam aconita nascuntur in Italia: sed non ea obesse dicit, quia sunt omnibus nota. |
2 | haec autem herba nata dicitur de spumis Cerberi, quo tempore eum Hercules ab inferis traxit. |
3 | quae quia in saxis et cotibus nascitur, aconitum dicitur ἀπὸ τῆς ἀκόνης, id est a cote: et dicimus τὸ ἀκόνιτον καὶ τὰ ἀκόνιτα. |