monumenta.ch > Servius > 151
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 150 <<<     >>> Ad v. 152

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 151

1 rabidae tigres absunt malum Armeniae.
2 saeva leonum semina malum Libyae.
3 'semina' autem genera, et est Lucretii sermo; nam quod ait 'saeva' aut cruenta accipimus: aut re vera 'saeva semina'; ut enim dicit Plinius, animalia haec, quae sunt cum acutis unguibus, frequenter parere non possunt; vitiantur enim intrinsecus se moventibus pullis.
Servius HOME

bav1646.70 bnf7962.7 med221.62