monumenta.ch > Servius > 146
    >>> Ad v. 147

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 146

1 hinc albi clitumne greges vocativus est 'Clitumne'.
2 Clitumnus autem fluvius est in Mevania, quae pars est Vmbriae, partis Tusciae: de quo fluvio, ut dicit Plinius in historia naturali, animalia quae potaverint, albos creant.
3 clitumne Clitumnus amnis est Vmbriam a Tuscia dividens.
4 significat autem boves Meva nienses, qui sunt albi.
5 alii sic: Clitumnus et deus et lacus in finibus Spoletinorum, ex quo bibentia pecora alba fiunt.
6 maxima taurus victima quia triumphantes de albis tauris sacrificabant.
Servius HOME

bav1646.69 bnf7962.7 med221.62