monumenta.ch > Servius > 140
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 139 <<<    

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 140

1 non tauri spirantes n. i. i. s. i. d. h. quales fuerunt in Colchide, civitate Scythiae: nam hoc habet fabula.
2 Iason Colchos profectus ad tollendum vellus aurem, quod dicaverat Marti Phryxus, Medeae auxilio et pervigilem draconem occidit et eius dentes sevit, iunctis tauris ignem efflantibus: unde nati armati sunt, qui primum fecerunt impetum in Iasonem frustra, postea mutuis se vulneribus conciderunt.
3 has autem ei condiciones Aeetes rex proposuerat, cui Apollo responderat, tam diu eum fuisse regnaturum, quam diu illud vellus fuisset in templo.
4 et aliter: ut factum est in Colchide.
5 et hic est hydrus, quem Cadmus in Boeotia occidisse fertur, cuius dentes ipse partim ibidem sevit, partim Aeetes in Colchide, ex quibus utrique seges armatorum hominum nata est.
6 tauri autem hi sunt, quos ignem flantes Aeetae imperio Iason iunxit, unguento usus, quod ei Medea dederat.
Servius HOME

bav1646.69 bnf7962.7 med221.62