Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 134
1 | flos ad prima tenax prime, maxime. |
2 | et est nomen pro adverbio, sicut "et pede terram crebra ferit" pro 'crebro'. |
3 | animas δύσπνοιαν, id est pulmonis vitiosum anhelitum, quod exprimit subdens 'senibus medicantur anhelis'. |
4 | olentia ora putentia, id est δυσωδίαν oris. |
5 | notandum sane, uni tantum arbori incubuisse Vergilium et expressisse ubi sit, qualis sit, cuius potestatis sit, sicut in quarto de herba amello: quod qui de arboribus aut herbis dicunt in omnibus exsequuntur. |
6 | et aliter: 'olentia' et ad animas est referendum, et subaudiendum 'male olentia': sic Plautus in milite glorioso "tum in Apulis non sum natus, non sum animula". |
7 | 'anhelis' autem illis, qui anhelant et deficiunt. |