1 | felicis mali secundum eos, qui dicunt citrum, fecundi: nam haec arbor, id est citri, omni paene tempore plena est pomis, quae in ea partim matura, partim acerba, partim adhuc in flore sunt posita. |
2 | aut certe 'felicis' salubris: nulla enim efficacior res est ad venena pellenda. |
3 | felicis mali fertilis, fecundi: aut quod a morte revocet. |