monumenta.ch > Servius > 126
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 125 <<<     >>> Ad v. 127

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 126

1 media fert tristes sucos 'di' sine sibilo proferenda est: graecum enim nomen est, et Media provincia est.
2 tristes sucos amaros, ut "tristisque lupini".
3 tardumque saporem f. m. apud Medos nascitur quaedam arbor, ferens mala, quae medica vocantur: quam per periphrasin ostendit, eius supprimens nomen.
4 hanc plerique citrum volunt; quod negat Apuleius in libris, quos de arboribus scripsit, et docet longe aliud esse genus arboris.
5 'tardum' autem 'saporem' dicit vix intellegibilem, quod illi ad carnem mediam citri referunt: nam prima et interior facile suum ostendit saporem. et aliter: ('tristes') austeros, amaros.
6 et 'tardum' gravem aut diu palato inhaerentem.
Servius HOME

bav1646.68 bnf7962.6 med221.61

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik