monumenta.ch > Servius > 121
    >>> Ad v. 122

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 121

1 velleraque ut foliis d. t. s. apud Aethiopiam, Indos et Seras sunt quidam in arboribus vermes et bombyces appellantur, qui in aranearum morem tenuissima fila deducunt, unde est sericum: nam lanam arboream non possumus accipere, quae ubique procreatur.
2 depectant decerpant; sed alii 'depectat' legunt: quod si est, 'Seres' posuit pro 'Ser', sicut 'trabes' pro 'trabs'.
3 sic Lucanus "sub iuga iam Seres, iam barbarus isset Araxes".
Servius HOME

bav1646.68 bnf7962.6 med221.61