monumenta.ch > Servius > 116
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 115 <<<    

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 116

1 patriae regiones, ut "Italiam quaero patriam".
2 sola india nigrum f. h. atqui et in Aegypto nascitur; sed Indiam omnem plagam Aethiopiae accipiamus.
3 sane et 'haec hebenus' et 'hoc hebenum' dicitur.
4 hic neutro usus est, Lucanus vero ait "hebenus Mareotica vastos non operit postes".
5 hebenus autem arbor est, quae caesa durescit in lapidem.
Servius HOME

bav1646.68 bnf7962.6 med221.61