1 | sed neque quam multae species nec n. q. s. scit apud diversos lecta esse innumerabilia vitium genera: quibus offensus ait, colligere tanta vitium genera nec utile est nec possibile. |
2 | qui enim conatur universa cognoscere, debet etiam inpossibilia scire, ut est harenarum vel fluctuum numerus. |