Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 98
1 | tmolius adsurgit quibus et rex ipse phanaeus duplex est hoc loco expositio. |
2 | nam alii volunt sine vitio in subauditione esse posita quae aperte dicere non possumus, ut sit 'quibus vinis assurgit', id est cedit, 'vinus Tmolius et Phanaeus': quod si aperte dicatur, est utrumque vitiosum - tamen 'vinus' de Graeco traxit, nam οἶνος dicunt. |
3 | pleraque autem subaudiri, quae aperte non possumus dicere, et ipse alibi docet, dicens de Allecto "nec dextrae erranti deus afuit", et Sallustius, qui ait "quis a Sertorio triplices insidiae per idoneos saltus positae erant: prima" et subaudiendum reliquit 'insidia', quod penitus dicere non possumus. |
4 | alii autem ad superiora referunt, ut 'quibus' non ad vina referamus, sed ad vites, ut sit 'quibus vitibus cedit Tmolius et Phanaeus, montes vitibus consiti': et est figura, qualis illa in Aeneide "me puer Ascanius capitisque iniuria cari, quem regno Hesperiae fraudo", scilicet Ascanium, non quem caput. |
5 | et Tmolius mons est Ciliciae, Phanaeus mons in promuntorio Chii, dictus a Phanaeo rege. |
6 | ut autem 'assurgit' cedit sit, tractum est a sedentibus, qui in honorem alicuius surgere consueverunt. |
7 | rex ipse phanaeus de Lucilio hoc tractum est, qui ait Χῖός τε δυνά STHS, id est οἶνος. |