monumenta.ch > Servius > 95
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 94 <<<     >>> Ad v. 96

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 95

1 purpureae purpurei coloris: preciaeque hae cito maturescunt: unde et preciae dictae sunt, quasi praecoquae, quod ante alias coquantur.
2 quo te carmine dicam raetica hanc uvam Cato praecipue laudat in libris, quos scripsit ad filium; contra Catullus eam vituperat et dicit nulli rei esse aptam, miraturque cur eam laudaverit Cato.
3 sciens ergo utrumque Vergilius medium tenuit, dicens 'quo te carmine dicam Raetica'?
Servius HOME

bav1646.67 bnf7962.6 med221.60