1 | passo psithia utilior bene 'utilior', ut ostendat etiam de alia uva posse passum fieri, sed melius de psithia. |
2 | passum autem dicitur a patiendo; nam decoquitur mustum et inde fit passum. |
3 | hinc defrutum dictum est, quod defraudatur et quasi fraudem patitur. |
4 | tenvisque lageos quae latine leporaria dicitur. |
5 | 'tenuis' autem penetrabilis, quae cito descendit ad venas. |