1 | crustumiis pro 'Crustuminis'. |
2 | Crustumia sunt pira ex parte rubentia, ab oppido Crustumio nominata. |
3 | syriisque pro 'Syriaticis', id est nigris. |
4 | gravibus volemis magnis: nam et volema ab eo, quod manum impleant, dicta sunt, unde et 'involare' dicimus. |
5 | volema autem Gallica lingua bona et grandia dicuntur. |