1 | pomaque subaudis a superioribus 'non unam nascuntur in faciem'. |
2 | alcinoi silvae pomiferae arbores: nam Alcinous, rex Phaeacum, fuit diligens cultor hortorum, unde per eius silvas arbores pomiferas intellegimus: de quo Homerus ait, quod haberet μῆλον δ' ἐπὶ μῆλον. |
3 | et aliter: Alcinous rex Phaeacum fuit, cuius hortos Homerus nobilitavit. |