monumenta.ch > Servius > 86
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 85 <<<     >>> Ad v. 87

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 86

1 orchades a graeca etymologia, sed obscena, id est a testiculis.
2 radii olivae a longinquitate nominatae.
3 amara pausia baca oliva a paviendo dicta, id est tundendo; aliter enim ex se oleum non facit.
4 'amara' autem 'baca' viridi, ut "atque apio crines ornatus amaro"; nam de pausia viride oleum fit: unde contra dulce dicitur non viride.
Servius HOME

bav1646.66 bnf7962.6 med221.60