Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 70
1 | steriles platani malos gessere v. dicit quid in quam arborem debeamus inserere: in arbuto nucem, in platano malum, in fago castaneam, in orno pirum. |
2 | sed 'castaneae fagos' eget expositione; non enim in castanea fertili infecunda fagus inseritur: unde aut hypallage est, ut 'castaneae fagos' sit pro 'fagi castaneas'; aut est mutanda distinctio, ut sit 'et steriles platani malos gessere valentes castaneae', - id est infecundae arbores platani fortes ramos castaneae portaverunt - 'fagos ornusque incanuit albo flore piri': secundum quam distinctionem 'fagos', licet brevis sit 'gos', finalitatis tamen ratione producitur; 'fagos' enim incipit graecus esse nominativus singularis, non pluralis noster accusativus. |
3 | alii neutrum probant et ita accipiunt 'castaneae fagos, piri flore ornus incanuit', ut similiter 'fagos' nominativus sit graecus. |
4 | et aliter: alii legunt 'et steriles platani malos', ut subintellegas 'inserit'. |
5 | si ita legendum erit, in sequenti sensu hypallage est, ut sit 'valentes fagi gessere castaneas'. |