monumenta.ch > Servius > 64
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 63 <<<     >>> Ad v. 65

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 64

1 solido paphiae de robore myrtus sicut et olea.
2 'Paphiae' autem Veneriae, a Papho insula, in qua Venus colitur.
3 huic autem myrtus consecrata est, vel quod haec arbor gaudet litoribus et Venus de mari dicitur procreata, vel quod, ut medicorum indicant libri, haec arbor apta est mulierum necessitatibus plurimis.
Servius HOME

bav1646.65 bnf7962.5 med221.59