1 | quippe solo natura subest quia, ut supra diximus, naturaliter rerum omnium mater est terra et universa intra se continet semina: hinc est 'quippe solo natura subest'. |
2 | nam natura dicta est ab eo, quod nasci aliquid faciat. |
3 | mire autem ait 'subest', id est inest latenter; nam non apparet: unde Epicurei dicunt nihil esse, quod non habeat originem sui; nam hoc est "gigni de nihilo nihilum: in nihilum nil posse reverti". |