monumenta.ch > Servius > 41
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 40 <<<     >>> Ad v. 42

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 41

1 pelagoque volans da vela patenti simplici generi carminis praesta favorem, ut 'vela' favorem accipiamus, 'patens pelagus' carminis facilitatem.
2 hoc autem carmen facile esse, ipse significat dicens et 'in manibus terrae', hoc est in facili et in promptu res posita est, et 'non ego cuncta meis amplecti versibus opto', id est non sum universa dicturus; nec enim possum: qua re et suam verecunde extenuat possibilitatem, et Maecenatis auribus ex sui carminis brevitate blanditur.
3 alii aliter accipiunt: constat Maecenatem fuisse litterarum peritum et plura composuisse carmina -nam etiam Augusti Caesaris gesta descripsit, quod testatur Horatius dicens "tuque pedestribus dices historiis proelia Caesaris, Maecenas, melius ductaque per vias regum colla minacium" - , ut hoc nunc dicat: 'inceptumque una decurre laborem', id est adesto et simul scribamus; licet enim quae tu scribis esse constet ingentia, meum autem carmen et breve sit et totum id explicare non possim, debes tamen favere minoribus: ut 'pelagoque volans da vela patenti' sit ingentia scribe, et 'primi lege litoris oram' fave minora scribenti.
Servius HOME

bav1646.65 bnf7962.5 med221.59